- GRACULUS
- GRACULUSavium loquacissimum genus et importunum, a garrulitate nomen accepti. Isid. Orig. l. 12. c. 7. A gerendo tamen, quod iacta segetum semina plurimum gerant, vel quod, ex olivetis cubitum se recipientes, duas pedibus baccas, tertiam ore gerant, Scalig. dictos vult, quasi geraculos, ad Festum. sed et a gregatim volando sunt qui vocis etymon arcessant: et cerrte hinc notum proverbium neminem later. Verum et garritus graculi Pindarico carmine traductus: quem Antonino Caracallae omen fuisse interitus, habes apud Cael. Rhodigin. Antiqq. Lect. l. 24. c. 4. Imo et, im Ionia, Venetos sub sementis tempus solitos cum graculis suisse pasci, ut libis obiectis cum maza, quae illis forent ligmata, semina non refoderent omnino vel legerent, neque id sine successu, ex Apostolio idem refert ibid. Interim ex iisdem serenitatis et tempestatis signa sumi, refert Aelinan. de Anim. l. 7. c. 7. Etiam lemniis, quod adverso volatu locustis occurrerent, quibus agri illorum devastabantur, in veneratione fuisse, discimus ex Plin. l. 11. c. 29.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.